ORDINIS HELENIUM

 

 IN ORIGINAL LATIN,

written in the fall of 1288 by bishop Brynolf Algotsson (1245-1317)

in Westgothia, Sweden.

 

IN SOLENNITATE SANCTE HELENE

 

IN I VESPERIS

 

Super omnia Laudate

 

   Antiphona: O clemens Helena, tibi sunt data gaudia plena. O clemens Helena, jam sedes in amena. O clemens Helena, te gens collaudat egena. Fac, clemens Helena, quod cesset debita pena. O clemens Helena, nos duc ad regna serena.

 

Capitulum (Eccli. XXVI alias Syrach)

 

   Responsorium: Peracta... (se efter Lectio sexta)

 

   Ympnus: Felix parens Westgocia, gaudens plaude, multiplica pro tue prolis gloria devota laudum cantica. Helena martyr hodie carnis abjecto pondere, celestis aulam curie scandit de mundi carcere. Claris orta parentibus nobilitatem generis bonis ornare moribus cepit ab annis teneris. Post maritale vinculum Deo se totam dedicans salutis fit spectaculum, exemplis, signis emicans. Deus, Creator omnium, te poscimus terrigene, ut nos ad celi gaudium prece perducas Elene. Amen.

 

Versus (Ps 45:3 Specie tua...)

 

   Super Magnificat ant.: Salve, decus patrie, martyr Deo grata, ad laudem Westgocie celitus donata. Coram Rege glorie digne jam locata, esto regni Suecie mitis advocata.

 

Magnificat

 

   Collectam: Largire nobis, quesumus, clementissime Deus, intercessione beate Helene martyris tue, veniam omnium peccatorum, ut quos ejus concedis sollemniis gloriari, da ejus precibus gloriosis celitus sublimari. Per Dominum nostrum.

 

AD MATUTINUM

 

   Invitatorium: Assunt Helene sollempnia, virgo mater jubilet (-lat) ecclesia.

 

Psalmus 95 (Venite exsultemus...)

 

   Ympnus: Felix parens... (se strax ovan)

 

IN I NOCTURNO

 

   Ant.: Postquam hyemps transiit infidelitatis, in hac terra prodiit rosa venustatis.

 

   Psalmi de una virgine: Stella nove gracie, nove claritatis, illuxit Westgocie signis demonstratis. Postquam fides patrie fines illustravit, stella mire gracie statim radiavit.

 

   Vers. (Ps 45:3 Specie tua...)

 

   Lectio prima: Postquam hyemps infidelitatis transiit, ymber persequcionis abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Inter quos beata Helena velut nardus odorifera prodiit, fama bonorum operum redolens et igne divini amoris fragrans. Hec velut stella splendida et matutina in principio novelle fidei exorta est, exemplo (-lis) radians, signis choruscans, quorum plurima per negligenciam suppressa, ingratitudinis proles oblivio sub silentio sepelivit, (que stili non fuerunt officio signata). Verum ne sacrorum actuum ejus exempla sub modio silentii (modii silentio) diutius occultentur, aliqua de vita ejus inclita et obitu glorioso, necnon et /de/ virtutum prodigiis, quibus divina largiente clementia claruit, humili stilo perstringimus, quatinus in laudem Dei audientium animi excitentur. Hec de nobilibus parentibus edita, ut Susanna quondam in lege et justificationibus Domini erudita est. Cum autem annorum nubilium attigisset habitudinem secundum morem terre viro traditur, quem ut Sara uxor Tobie cum timore Dei suscipere consensit. Contulit (Contulerat autem) ei Deus fecunditatem Lye, sed Rachel decorem et venustatem, ut ipsa species corporis simulacrum esset mentis. Ipsa velut Hester omnium oculis graciosa, generis sui nobilitatem morum honestate decoravit.

 

   Resp.: Letare fidelium concio devota, novum fac tripudium nacio Westgota. <Helene martyrium laudet mundi rota (x2)>. Vers.: Cujus per mundum clarent miracula nota.

 

   Lectio secunda: Tandem  cum mortuo marito ad iterandum thalamum etas et opes (eam) vocarent, elegit magis spiritualibus nupciis Deo copulari, (in quibus a luctu incipitur et ad gaudia eterna pervenitur), quam carnalibus nupciis subjici, que cum (a) leticia semper incipiunt (et) ad finem cum luctu tendunt. Igitur soluta (a) vinculo maritali laboriosam viduitatis aream terens, Judith in se sanctam mulierem representavit, instar cujus jejuniis et oracionibus Domino serviebat. Ostium suum ut sancti Job viatori patuit, et de velleribus ovium suarum calefactus est pauper. Insuper dilexit decorem domus Dei et zelus domus Dei sic ei inerat, quod magnam partem ecclesie Skodhwe, ubi nunc corpus ejus sacrum requiescit, de impendiis propriis fabricavit. Sane (et) in villa, que vocatur Gothene / Gothene vocatur, tale vidit somnium presagium futurorum. Videbatur ei, quod ecclesia illius loci simul cum ipsa existente in ea ad Skodhwe transvolaret. Cujus somnii divina revelatione hanc dixit esse interpretationem, quod Gothene moritura sed Skodhwe foret sepelienda, sicut rei postmodum probavit eventus. Ceterum cum porticus illa que est inter turrim et ecclesiam Skodhwe fabricaretur, quibusdam sciscitantibus, ad quid intersticium illud fieret, ita respondit: "Dabit vobis Deus aliquem sanctum, cujus corpus et reliquie poterunt hic decenter collocari" ("Dabit nobis Deus aliquem sanctum, cujus corpus et reliquie hic poterunt decenter collocari"). Quod de se tanquam de alio dixisse perpenditur, quia in eodem loco post passionem suam ejus venerabile corpus situm est. Ex quibus manifeste noscitur (dinoscitur), eam cum Delbora et Oldam eciam prophetie spiritu claruisse.

 

   Resp.: Hec est Judith similis vite sanctitate, Esther non dissimilis vultus venustate, <verbis, factis humilis, ardens caritate (x2)>, Vers.: lucens lucerna per terre climata late.

 

   Lectio tertia: Set hostis antiquus considerans oracula sanctorum construi, prophana (phana) et delubra subuerti lucosque succidi in quibus dudum insana infidelium multitudo sacrificiis sacrilegis insuadabat, cultui divino, quem per eam augeri vidit, invidit. Quamobrem lucernam in domo Dei tam clare lucentem per iniquorum manus exstinguere moliebatur. Accidit igitur, ut quidam nobilis filiam beate Helene matrimonio (sibi) copulatam nimis exosam habens, frequenter verbis et (ac) verberibus lacesseret. Servi autem de familia contumelias domine sue injuste illatas moleste ferentes, tetenderunt eidem domino insidias et eum occiderunt. Propinqui igitur occisi pro nichilo duxerunt mittere manus ultrices in servos illos, et admissum crimen famule Dei impingentes, ipsam consciam et machinatricem fusi sanguinis fuisse dixerunt. //Extunc facti sunt ei hostes inexorabiles, et tribulationes multas et malas ab eis perpessa est//(tillagt i Brev.Scar.)//. Sed quia plerumque hi, quos jam perfectos estimant homines, in oculis Summi Opificis aliquid imperfectionis habent, sic(-ut) sepe et nos imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus et jam quasi perfecta laudamus. Que adhuc artifex considerat et limat (liniat). Laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit. Ideo Dominus famulam suam tunsionibus persecutionum perfectiorem (  /  persecutionum et pressuris tribulationum  / ) fecit. Cepit namque inde quotidianis incrementis in amorem sui Conditoris succrescere, et ad gaudium et pacem celestis patrie anhelare.

 

   Resp.: Carnalis connubii vinculo soluta, a labe contagii carnis impolluta, <quasi monasterii jugo substituta (x2)>, Vers.: est sanctas viduas sancte vivendo secuta.

 

IN SECUNDO NOCTURNO

 

   Ant.: Hec est Judith vidua, victrix Holofernis, in certando strenua, dedita supernis. Ministris ecclesie sedule servivit. Egenos cottidie pavit et vestivit. Plane probat meritum hujus matris pie, nam ut Oldam spiritum gessit prophecie.

 

   Lectio quarta: Verum quia tucius est urse sevienti raptis catulis occurrere, quam viro confidenti in stulticia sua, ut (igitur) locum daret ire, misit Deus in mentem suam, visumque est ei bonum pergere et visitare loca sanctorum. Laborem ergo non abhorruit, sed feminee cogitationi (-tionum) masculinum animum inserens ad videndumn sepulchrum et locum passionis Domini, ut quondam (illa) gloriosa Constantini mater Helena, Iherosolymam peciit, causam suam divino commendans examini. Peragrata igitur regione illa et pluribus aliis locis, ubi sanctorum reliquie in veneratione ( / reverencia / ) habebantur, cum in Domino confidens et nullius occursum expavescens, ad propria reversa fuisset, hostes ejus in malicia pertinaces et indurati captabant in animam juste, sanguini innocenti insidiantes. Ipsa autem bonitatis et pacis filia (ac) innocencie alumpna, sciens quod paciencia opus perfectum haberet (habet), benefecit his, qui aderunt eam, et oravit pro persequentibus et calumpniantibus se, certissima de hoc, quod persecutores sui coronam sibi (sibi 'cornam') fabricarent in celis. Porro cum legitime certasset, placuit Domino agonistam suam (tam) strenuam de carcere carnis educere, et ut gloriosius eam coronaret, iniquorum gladiis (et) martyrio, quod eatenus aput nos rarum fuit, occumbere permisit. Quadam enim die, dum pro indulgenciis iret ad consecrationem ecclesie de Gotene, quidam de adversariis suis funestis in eam insilierunt, et diris in eam impressis vulneribus, satiato ense juste sanguine, velut ovem innocentem spiritu superna petente ipsam dimiserunt occisam. Occubuit autem calendis Augusti de bello migrans ad pacem, que exsuperat omnem sensum.

 

   Resp.: Offert se discrimini viarum perfecta, ad sepulchrum Domini peregre profecta, <ipsius examini committens objecta (x2)>, Vers: non cedens homini constans redit ad sua tecta.

 

   Lectio quinta: Fracto (autem) alabastro sacrati corporis sui, vis unguenti fragravit. Nam post mortem ejus in multiplicandis miraculis divina potencia per ejus merita non destitit. Siquidem die passionis sue post solis occubitum, transeunte quodam ceco per viam, dum appropinquaret loco passionis ejus, puer qui direxit gressum ejus vidit lumen quasi candele ardentis in frutice. Cumque ad jussum ceci diligencius investigaret, unde fulgor ille procederet, inuenit in dumo digitum beate Helene abscisum cum anulo, quem portaverat de terra sancta. Quem prefatus cecus tangens, cum manum sanguine ejus respersam ad oculos suos reduxisset, illico detersa caligine vetusta lumen recepit.

 

   Ceterum cum transferentes corpus suum pausandi gracia in via ad horam substitissent, statim ibi novus fons ebulliit, qui usque in hodiernum diem vocatur fons beate Helene.

 

   Insuper cum corpus ejus sacrum allatum Skodwe super magnam petram in cimiterio lotum fuisset, eadem petra in duas partes scissa est, et illa pars supra quam sanguis stillaverat de vulneribus ejus fluens erigebatur, alia vero super quam non stillaverat sanguis in terra jacebat. Quod divinitus ad honorem martyris factum fuisse perpenditur, ne ultra sanguis ejus humanis pedibus calcaretur. In hoc divina potencia insinuare voluit, quam magna fuit fides mulieris hujus in vita sua. Quod siquidem miraculum fides meretur fieri, ut Dominus testatur in ewangelio dicens: Si habueris fides ut granum synapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transit. Item lapis ita erectus stetit ibi multis annis, et plura ibidem fiebant miracula, dum locus ille in veneratione debita habebatur.

 

   Resp.: Helene de patria sancta revertenti fraudis conflant odia fraudibus intenti. <Sola de malicia nocent innocenti (x2)>. Vers.: Nil obsunt anime celestia regna petenti.

 

   Lectio sexta: Quidam etiam a nativitate mutus, cum ad sepulchrum martyris in oracionibus et lacrimis (aliquamdiu) perseverasset, datum est ei divinitus expedite locutionis officium, et vetus silencium absolvit novum verbum. Preterea quidam surdus tante surditatis sustinebat incommodo, quod nihil auditu perciperet, nisi quid super ejus auribus (forcius) inclamaret. Invocata igitur ab eo martyre, clamosis vocibus aures prebuit, et auditum surdis auribus restauravit. Ceterum quidam leprosus ad sepulchrum martyris allatus, cum lacrimis diutius perseverasset, meritis ejus integre mundatus est. Quidam etiam claudus invocata ope martyris, extensis nervis, erectis tybiis, confortatisque pedibus hylaris et gaudens ad propria repedavit.

 

   Ad divine etiam laudis accidit preconium, quod quidam lathomus ecclesie beate Helene, dum (ab) hostibus extractis gladiis inermis et innocens cederetur, implorata ope martyris vulnerari non potuit, sed solis vestibus lesis, quedam vestigia ictuum, instar fili coccinei in cute apparuerunt, ac si illorum ensium acies penitus esset retusa. Cumque idem hostes viderunt se nihil cedendo proficere, divertentes ab eo, quendam alium mox eis obvim cum eisdem gladiis occiderunt. Revertentes igitur ad predictum lathomum tali cecitate percussi sunt, quod ipsum licet in eadem domo esset videre non potuerunt. In quo antiquum miraculum precibus Elisei prophete quondam factum divinitus renovatum est.

 

   Sed quia Deus sanctam suam signis tam evidentibus mirificare dignatus est, procurante felicis recordationis domino Stephano archiepiscopo Upsalensi, dominus Alexander tercius ipsam sanctorum cathalogo censuit ascribendam. Omnia autem miracula, que usque in presentem diem per ejus merita facta sunt ad presens enarrare non possumus. Hec autem breviter annotata sunt ad astructionem sanctitatis et edificacionem fidelium, ad laudem quoque et gloriam ejus, qui facit mirabilia magna solus, cui sit honor et imperium per infinita secula seculorum. Amen.

 

   Resp.: Peracta feliciter hora passionis, gaudet eternaliter celi digna thronis. <Fragrat odor dulciter ex unguenti donis (2x)>. Vers.: Clarent prodigia sua per fines regionis.

 

IN TERTIO NOCTURNO

 

   Ant.: Hec est Anna sobria mater Samuelis, patiensque filia Sara Raguelis. Abygail sapiens in ea reuixit, Delboraque presciens, que futura dixit. Legis Dei studio fuit ut Susanna, mentis desiderio Phanuelis Anna.

 

Lectio septima

 

Lectio sancti Evangelii secundum

 Matheum Cap.12:46-50 (se Bibeln).

 

Homelia beati Gregorii pape

 

   Sancti Evangelii lectio, fratres charissimi, brevis est nobis recitata, sed magnis mysteriorum ponderibus gravida. Jesus etenim, Conditor et Redemptor noster, Matrem se nosse dissimulat, et que ei mater sit, qui propinqui, non per cognationem carnis, sed per conjunctionem spiritus designat, dicens: "Que est mater mea, et qui sunt fratres mei? Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, mater et soror est". Sed cum hic qui voluntatem Patris fecerit, frater et soror Domini dicitur, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur, mirum non est, mirandum vero valde est, quomodo mater etiam dicatur. Fideles enim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: "Ite, nunciate fratribus meis". Qui ergo ad fidem veniendo frater Domini fieri poterit, dubitatur quomodo etiam mater esse possit. Sed sciendum nobis est, quia, qui frater et soror est Christi credendo, mater efficitur predicando. Quasi enim parit Dominum, qui eum cordi audientis infuderit, et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in mente proximi generatur.

 

   Resp.: Oliva dum premitur, dulcor eliquatur, uva calce tunditur, in vinum fundatur, palea concutitur, vt granum legatur, Vers.: Helena dum patitur, anime celum reseratur. Vt granum legatur.

 

   Lectio octava: Consideremus, fratres charissimi, hanc feminam, consideremus nos qui nembris corporis viri sumus. In ejus comparatione quid estimabimur? Sepe enim agendum aliqua bona nostra proponimus, sed si unus contra nos levissimus sermo ab ore irridentis eruperit, ab intentione actionis nostre fracti et confusi protinus resilimus. Ecce nos plerumque a bono opere verba revocant. Hanc vero a sancta intentione nec tormenta frangere potuerunt. Nos in aura maledictionis impingimus. Hec ad regnum etiam per ferrum pervenit, nihilque esse quod obsisteret estimavit. Nos ad precepta dominica nostra largiri saltem superflua noluimus. Hec non solum Deo suam substantiam contulit, sed pro illo etiam propriam carnem dedit. Cum ergo ad illud terribile examen districtus judex venerit, quid nos viri dicemus, cum huius femine gloriam viderimus? De debilitate que tunc erit viris excusatio, quando hec ostendetur, que etiam cum seculo sexum vicit.

 

   Resp.: In celi rosario poni rubens rosa, meruit martyrio martyr gloriosa. <Cujus intercessio quam sit virtuosa (x2)>, Vers.: hoc patet indicio, quod curat membra leprosa.

 

   Lectio nona: Sequamur ergo, fratres charissimi, districtam et asperam nostri Redemptoris viam. Usu quippe virtutum ita jam plana facta est, ut per eam etiam feminis libeat ambulare. Despiciamus cuncta presentia, cum turpe sit diligere quod constat citius perire. Non vos terrenarum rerum amor superet, non superbia inflet, non luxuria polluat, non invidia consummat. Amore nostri, fratres charissimi, Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes penas evademus, sed etiam communi cum martyribus gloria remunerabimur. Quamvis enim occasio persecutionum deest, hoc tamen et pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus.

 

   Resp.: Audi, clemens domina, preces tue gentis, gaudens inter agmina curie gaudentis. <Sis inter discrimina vite dux presentis (x2)>, Vers.: que fueras solita gemitus revelare dolentes.

 

   Vers.: Ora pro nobis...

 

LAUDES

 

   Ant.: Ad novum preconium martyris accedit, quod vir vibrans gladium ferit et non ladit. Mira lux emicuit celitus in dumo, ostendens, quo jacuit digitus in humo. Cecus tangens digitum martyris abscisum mox per ejus meritum est adeptus visum. Miram fidem habuit ut granum synapis, quod probat et innuit elevatus lapis. Claudis gressum tribuit, et surdis auditum, cecis lumen prebuit devote petitum.

 

Capitulum ut supra

 

   Hymnus: Adest triumphus nobilis, dies redit leticie, qua martyr venerabilis ascendit thronum glorie. Thesaurizavit avide thesauros in celestibus, dum opes suas provide dispersit, dans pauperibus. Jejunans, orans, opeans carnem domat et afficit. Celestia desiderans cum Deo emntem reficit. Signa fecit insignia, surdis auditum tribuit, mundans lepre contagia, cecis visum restituit.

 

   Deus, Creator (se Ympnus i 'In I vesperis').

 

Vers.(Ps.45:11. Audi filia...)

 

   Super benedictus ant.: O beata domina, digne sublimata, audi pie carmina tibi decantata. Tua per precamina diluens peccata, duc ad celi limina nos desiderata.

 

Ad sextam capitulum (Syr.26:15-16)

 

Ad nonam capitulum (Syr.26:18-19*)

(*Det är inte v.19 som ingår, utan:

"Fundamenta eterna super petram solidam,

et mandata Dei in corde mulieris sancte").

 

IN SECUNDIS VESPERIS

 

(Ant. de Laudibus)

 

   Super Magnificat ant.: Vale, flos Westgocie, patrie lucerna, in via justitie devios guberna. De valle miserie nos duc ad superna, ut tecum in requie vivamus eterna. Amen.

 

mellan Gradualpsalm och Evangelium

för S:ta Helenas högtidsdags mässa

 

   Versus alleluiaticus: Helena, Westgocie decus et patrona, posce nobis hodie graciarum dona.

 

   Sequentia: Voce dulcis melodie veneremur in hac die Helene sollemnia, que post cursum hujus vie felix die theorie migrat ad solacia. Hec Rebecca, flos decoris, hanc commendat cordis, oris, morum pudicitia. Absoluta viri toris spernit ut Judith amoris carnalis connubia. Martham prebet se diei sed Mariam requiei contemplando tempore. Dum non fovet hostes Dei Jael uxor est Cinei. Prophetans par Debore. Alabastrum comminutum fragrans fudit vim virtutum, ut probant miracula. Cecus videt, et os mutum loquitur ad ejus nutum, cedit lepre macula. O Sueorum advocata, posce reis ut sensata Thecuites graciam. Fac ut Esther elevata. Quod gens tua Deo grata mereatur gloriam. Amen.

 

Avskrivet på S.Servatii Dag 1999 (13/5)

S.D.G!